* ----------------------------------------
Ioannis II Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
1:1 Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,
1:2 propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.
1:3 Erit nobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate et caritate.
1:4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
1:5 Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
<
1:6 Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est, quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
1:7 Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.
1:8 Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
1:9 Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.
1:10 Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;
<
1:11 qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illius malignis.
1:12 Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.
1:13 Salutant te filii sororis tuae electae.
* ----------------------------------------
FINIS <