* ----------------------------------------
Ioannis I Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
1:1 Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae
1:2 — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis —
1:3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.
1:4 Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.
1:5 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
<
1:6 Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;
1:7 si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
1:8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
1:9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
1:10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
<
* ----------------------------------------
Ioannis I Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
2:1 Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum;
2:2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
2:3 Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus.
2:4 Qui dicit: “ Novi eum ”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est;
2:5 qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus.
<
2:6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
2:7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis.
2:8 Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet.
2:9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
2:10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est;
<
2:11 qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius.
2:12 Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.
2:13 Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum.
2:14 Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum.
2:15 Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo;
<
2:16 quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.
2:17 Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.
2:18 Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.
2:19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.
2:20 Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes.
<
2:21 Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
2:22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium.
2:23 Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.
2:24 Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis.
2:25 Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam.
<
2:26 Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos.
2:27 Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
2:28 Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.
2:29 Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.
* ----------------------------------------
Ioannis I Caput 3
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
3:1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum.
3:2 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.
3:3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est.
3:4 Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas.
3:5 Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est.
<
3:6 Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum nec novit eum.
3:7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est;
3:8 qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli.
3:9 Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
3:10 In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum.
<
3:11 Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum.
3:12 Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta.
3:13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
3:14 Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte.
3:15 Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
<
3:16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.
3:17 Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
3:18 Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate.
3:19 In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu eius placabimus corda nostra,
3:20 quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia.
<
3:21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum
3:22 et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
3:23 Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
3:24 Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit.
* ----------------------------------------
Ioannis I Caput 4
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
4:1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.
4:2 In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est.
4:3 Et omnis spiritus, qui non confitetur Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichristi, quod audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est.
4:4 Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in mundo.
4:5 Ipsi ex mundo sunt; ideo ex mundo loquuntur, et mundus eos audit.
<
4:6 Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris.
4:7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum.
4:8 Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est.
4:9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
4:10 In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
<
4:11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere.
4:12 Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.
4:13 In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
4:14 Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi.
4:15 Quisque confessus fuerit: “ Iesus est Filius Dei ”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo.
<
4:16 Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.
4:17 In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
4:18 Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate.
4:19 Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos.
4:20 Si quis dixerit: “ Diligo Deum ”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere.
<
4:21 Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
* ----------------------------------------
Ioannis I Caput 5
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
5:1 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.
5:2 In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.
5:3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,
5:4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
5:5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
<
5:6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas.
5:7 Quia tres sunt, qui testificantur:
5:8 Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.
5:9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
5:10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.
<
5:11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est.
5:12 Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.
5:13 Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei.
5:14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.
5:15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo.
<
5:16 Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.
5:17 Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
5:18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
5:19 Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est.
5:20 Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna.
<
5:21 Filioli, custodite vos a simulacris!
* ----------------------------------------
FINIS <