* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
1:1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,
1:2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
1:3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
1:4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
1:5 Cui enim dixit aliquando angelorum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ” et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”?
<
1:6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “ Et adorent eum omnes angeli Dei ”.
1:7 Et ad angelos quidem dicit: “ Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis ”;
1:8 ad Filium autem: “ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui.
1:9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis ”
1:10 et: “ Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
<
1:11 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent,
1:12 et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”.
1:13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”?
1:14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
2:1 Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivi mus, ne forte praeterfluamus.
2:2 Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem,
2:3 quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
2:4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
2:5 Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur.
<
2:6 Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “ Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
2:7 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum,
2:8 omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;
2:9 eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.
2:10 Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare.
<
2:11 Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare
2:12 dicens: “ Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te”;
2:13 et iterum: “ Ego ero fidens in eum ”; et iterum: “ Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus ”.
2:14 Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,
2:15 et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
<
2:16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
2:17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;
2:18 in quo enim passus est ipse tentatus, po tens est eis, qui tentantur, auxiliari.
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 3
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
3:1 Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
3:2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.
3:3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.
3:4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.
3:5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant,
<
3:6 Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
3:7 Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “ Hodie, si vocem eius audieritis,
3:8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto,
3:9 ubi tentaverunt me patres vestri in probatione et viderunt opera mea
3:10 quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
<
3:11 sicut icut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”.
3:12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,
3:13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “ hodie ” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;
3:14 participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus,
3:15 dum dicitur: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione ”.
<
3:16 Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen?
3:17 Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
3:18 Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
3:19 Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 4
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
4:1 Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in re quiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse;
4:2 etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant.
4:3 Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: “ Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”, et quidem operibus ab institutione mundi factis.
4:4 Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis ”;
4:5 et in isto rursum: “ Non introibunt in requiem meam ”.
<
4:6 Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam,
4:7 iterum terminat diem quendam, “ Hodie ”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra ”.
4:8 Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die.
4:9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei;
4:10 qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
<
4:11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat inoboedientiae exemplum.
4:12 Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
4:13 et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
4:14 Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
4:15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
<
4:16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 5
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
5:1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro homi nibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis;
5:2 qui aeque condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
5:3 et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis.
5:4 Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron.
5:5 Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ”;
<
5:6 quemadmodum et in alio dicit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
5:7 Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia,
5:8 et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam;
5:9 et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae,
5:10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
<
5:11 De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes facti estis ad audiendum.
5:12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo.
5:13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, parvulus enim est;
5:14 perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 6
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
6:1 Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum,
6:2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni.
6:3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
6:4 Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
6:5 et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi
<
6:6 et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
6:7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo;
6:8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.
6:9 Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur;
6:10 non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.
<
6:11 Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem,
6:12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones.
6:13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum
6:14 dicens: “ Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te ”;
6:15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem.
<
6:16 Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum;
6:17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,
6:18 ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem;
6:19 quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis,
6:20 ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
<
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 7
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
7:1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei,
7:2 cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis,
7:3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
7:4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
7:5 Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae;
<
7:6 hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.
7:7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
7:8 Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit.
7:9 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est;
7:10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
<
7:11 Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?
7:12 Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.
7:13 De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit;
7:14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
7:15 Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos,
<
7:16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis,
7:17 testimonium enim accipit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
7:18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,
7:19 nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
7:20 Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt,
<
7:21 hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “ Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ”,
7:22 in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
7:23 Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;
7:24 hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium;
7:25 unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
<
7:26 Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus;
7:27 qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.
7:28 Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 8
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
8:1 Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
8:2 sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
8:3 Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
8:4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera;
8:5 qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.
<
8:6 Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
8:7 Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
8:8 vituperans enim eos dicit: “ Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
8:9 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
8:10 Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
<
8:11 Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
8:12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ”.
8:13 Dicendo “ novum ” veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 9
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
9:1 Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.
9:2 Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;
9:3 post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,
9:4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
9:5 superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.
<
9:6 His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes;
9:7 in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
9:8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
9:9 quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem,
9:10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.
<
9:11 Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,
9:12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
9:13 Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
9:14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
9:15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
<
9:16 Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;
9:17 testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.
9:18 Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;
9:19 enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit
9:20 dicens: “ Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ”;
<
9:21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
9:22 Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.
9:23 Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
9:24 Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;
9:25 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
<
9:26 Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.
9:27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,
9:28 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 10
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
10:1 Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.
10:2 Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
10:3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
10:4 Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
10:5 Ideo ingrediens mundum dicit: “ Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi;
<
10:6 holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt.
10:7 Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ”.
10:8 Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem offeruntur,
10:9 tunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ”. Aufert primum, ut secundum statuat;
10:10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
<
10:11 Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.
10:12 Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,
10:13 de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;
10:14 una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.
10:15 Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:
<
10:16 “ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;
10:17 et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”.
10:18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
10:19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,
10:20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,
<
10:21 et sacerdotem magnum super domum Dei,
10:22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;
10:23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;
10:24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,
10:25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
<
10:26 Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
10:27 terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
10:28 Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;
10:29 quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?
10:30 Scimus enim eum, qui dixit: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”; et iterum: “ Iudicabit Dominus populum suum ”.
<
10:31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
10:32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,
10:33 in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;
10:34 nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.
10:35 Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
<
10:36 patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
10:37 Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit.
10:38 Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea.
10:39 Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 11
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
11:1 Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium.
11:2 In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
11:3 Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.
11:4 Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.
11:5 Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.
<
11:6 Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.
11:7 Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.
11:8 Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret.
11:9 Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;
11:10 exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.
<
11:11 Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
11:12 propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
11:13 Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;
11:14 qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
11:15 Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi;
<
11:16 nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
11:17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones,
11:18 ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,
11:19 arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.
11:20 Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.
<
11:21 Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae.
11:22 Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit.
11:23 Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
11:24 Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,
11:25 magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem,
<
11:26 maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.
11:27 Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
11:28 Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.
11:29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt.
11:30 Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.
<
11:31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.
11:32 Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,
11:33 qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
11:34 exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;
11:35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;
<
11:36 alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;
11:37 lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,
11:38 quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae.
11:39 Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem,
11:40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.
<
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 12
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
12:1 Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
12:2 aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
12:3 Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
12:4 Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes;
12:5 et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “ Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris:
<
12:6 quem enim diligit, Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit ”.
12:7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?
12:8 Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!
12:9 Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
12:10 Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.
<
12:11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.
12:12 Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
12:13 et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur.
12:14 Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
12:15 providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
<
12:16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.
12:17 Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
12:18 Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
12:19 et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;
12:20 non enim portabant mandatum: “ Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”;
<
12:21 et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: “ Exterritus sum et tremebundus ”.
12:22 Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
12:23 et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
12:24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
12:25 Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
<
12:26 cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “ Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum ”.
12:27 Hoc autem “ adhuc semel ” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia.
12:28 Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
12:29 etenim Deus noster ignis consumens est.
* ----------------------------------------
Ad Hebraeos Caput 13
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
13:1 Caritas fraternitatis maneat.
13:2 Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
13:3 Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.
13:4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.
13:5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”,
<
13:6 ita ut confidenter dicamus: “ Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ”.
13:7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
13:8 Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!
13:9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.
13:10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
<
13:11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
13:12 Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
13:13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes;
13:14 non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
13:15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.
<
13:16 Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.
13:17 Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.
13:18 Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari.
13:19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis.
13:20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
<
13:21 aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
13:22 Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis.
13:23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos.
13:24 Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.
13:25 Gratia cum omnibus vobis.
<
* ----------------------------------------
FINIS <