A         A         A         A

030 Amos - Amos

Biblia Sacra - Nova Vulgatae - (LVN)
 <  1 2 3 4 5 6 7 8 9

* ----------------------------------------

Amos Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

1:1 Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum.

1:2 Et dixit: “ Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ”.

1:3 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor verbum non revocabo: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,

1:4 mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad;

1:5 conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ”, dicit Dominus.

 < 
1:6 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom,

1:7 mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius;

1:8 disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ”, dicit Dominus Deus.

1:9 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum,

1:10 mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius ”.

 < 
1:11 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem,

1:12 mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae ”.

1:13 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non revocabo: eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum,

1:14 succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;

1:15 et ibit rex eorum in captivitatem, ipse et principes eius simul ”, dicit Dominus.

 < 

* ----------------------------------------

Amos Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

2:1 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem,

2:2 mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;

2:3 disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo ”, dicit Dominus.

2:4 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C

2:5 mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem ”.

 < 
2:6 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;

2:7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;

2:8 et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.

2:9 Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.

2:10 Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;

 < 
2:11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus.

2:12 Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: “Ne prophetetis”.

2:13 Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;

2:14 deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam;

2:15 tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam,

 < 
2:16 et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die ”, dicit Dominus.


* ----------------------------------------

Amos Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

3:1 Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens:

3:2 “ Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.

3:3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint?

3:4 Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?

3:5 Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit?

 < 
3:6 Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit?

3:7 Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.

3:8 Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?

3:9 Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: “Congregamini super montes Samariae”; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius.

3:10 Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes violentiam et rapinas in aedibus suis ”.

 < 
3:11 Propterea haec dicit Dominus Deus: “ Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae ”.

3:12 Haec dicit Dominus: “ Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria, in margine lectuli et in Damasci grabato.

3:13 Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus, Deus exercituum:

3:14 In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram;

3:15 et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae ”, dicit Dominus.

 < 

* ----------------------------------------

Amos Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

4:1 Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: “ Affer, ut bibamus ”.

4:2 Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: “ Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis;

4:3 et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon ”, dicit Dominus.

4:4 “ Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras,

4:5 et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel ”, dicit Dominus Deus.

 < 
4:6 “ Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me ”, dicit Dominus.

4:7 “ Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit.

4:8 Tunc fugiebant duae, tres civitates ad unam civitatem, ut biberent aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.

4:9 “ Percussi vos in vento urente et in aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.

4:10 “ Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.

 < 
4:11 “ Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.

4:12 Quapropter haec faciam tibi, Israel, et quia haec faciam tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel;

4:13 quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.


* ----------------------------------------

Amos Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

5:1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel:

5:2 Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

5:3 Quia haec dicit Dominus Deus: “ Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel ”.

5:4 Quia haec dicit Dominus domui Israel: “ Quaerite me et vivetis;

5:5 et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas ”.

 < 
5:6 Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel.

5:7 Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt.

5:8 Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.

5:9 Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert.

5:10 Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.

 < 
5:11 Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum.

5:12 Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta.

5:13 Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est.

5:14 Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis.

5:15 Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.

 < 
5:16 Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: “ In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.

5:17 Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui ”, dicit Dominus.

5:18 Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.

5:19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

5:20 Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea?

 < 
5:21 “ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.

5:22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.

5:23 Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam.

5:24 Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis.

5:25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?

 < 
5:26 Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.

5:27 Et migrare vos faciam trans Damascum ”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.


* ----------------------------------------

Amos Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

6:1 Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel!

6:2 Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est?

6:3 Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae.

6:4 Qui dormiunt in lectis eburneis, recumbentes in stratis suis, comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti;

6:5 canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici;

 < 
6:6 bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph.

6:7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

6:8 Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “ Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius ”.

6:9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur;

6:10 et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: “ Numquid adhuc est penes te? ”. Et respondebit: “Non est”; et dicet ei: “Tace!”; non est qui recordetur nominis Domini.

 < 
6:11 Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus.

6:12 Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium?

6:13 Qui laetantur pro Lodabar, qui dicunt: “ Numquid non in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim? ”.

6:14 “ Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae ”.


* ----------------------------------------

Amos Caput 7  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

7:1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis.

7:2 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ”.

7:3 Misertus est Dominus super hoc. “ Non erit ”, dixit Dominus Deus.

7:4 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.

7:5 Et dixi: “ Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ”.

 < 
7:6 Misertus est Dominus super hoc. “ Sed et istud non erit ”, dicit Dominus Deus.

7:7 Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii.

7:8 Et dixit Dominus ad me: “ Quid tu vides, Amos? ”. Et dixi: “ Trullam caementarii ”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.

7:9 Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio ”.

7:10 Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “ Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.

 < 
7:11 Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua”.

7:12 Et dixit Amasias ad Amos: “ Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;

7:13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est ”.

7:14 Responditque Amos et dixit ad Amasiam: “ Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.

7:15 Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”.

 < 
7:16 Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac”.

7:17 Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua”.


* ----------------------------------------

Amos Caput 8  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

8:1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum.

8:2 Et dixit: “ Quid tu vides, Amos? ”. Et dixi: “ Canistrum pomorum ”. Et dixit Dominus ad me: “ Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.

8:3 Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium.

8:4 Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae,

8:5 dicentes: “Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,

 < 
8:6 ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?”.

8:7 Iuravit Dominus in superbia Iacob: “ Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum.

8:8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?

8:9 Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis

8:10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.

 < 
8:11 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini ”.

8:12 Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient.

8:13 In die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti.

8:14 Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: “ Vivit Deus tuus, Dan! ” et “ Vivit via, Bersabee! ”, et cadent et non resurgent ultra.


* ----------------------------------------

Amos Caput 9  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

9:1 Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: “Percute capitellum, et commoveantur superliminaria; frange eos in capite omnes, et novissimum eorum in gladio interficiam; non fugiet ex eis fugitivus, et non salvabitur superstes eis.

9:2 Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos.

9:3 Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos;

9:4 et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum ”.

9:5 Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti.

 < 
9:6 Qui aedificat in caelo ascensus suos et cameram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.

9:7 “ Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel?, ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti et Philisthim de Caphtor et Syros de Cir?

9:8 Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae; verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit Dominus.

9:9 Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.

9:10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: “Non appropinquabit et non veniet super nos malum”.

 < 
9:11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis,

9:12 ut possideant reliquias Edom et omnes nationes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus, qui faciet haec.

9:13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.

9:14 Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum.

9:15 Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra de terra sua, quam dedi eis ”, dicit Dominus Deus tuus.

 < 
* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Amos

Bible - Latin Vulgata Nova (LVN)