* ----------------------------------------
Osee Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
1:1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.
1:2 Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: “ Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino ”.
1:3 Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.
1:4 Et dixit Dominus ad eum: “ Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel;
1:5 et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ”.
<
1:6 Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “ Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.
1:7 Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ”.
1:8 Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.
1:9 Et dixit: “ Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.
* ----------------------------------------
Osee Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
2:1 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”.
2:2 Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel.
2:3 Dicite fratribus vestris: “Populus meus” et sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”.
2:4 Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum,
2:5 ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti.
<
2:6 Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt,
2:7 quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”.
2:8 Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet;
2:9 et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”.
2:10 Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal.
<
2:11 Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,
2:12 et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea.
2:13 Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
2:14 et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri.
2:15 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.
<
2:16 Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius;
2:17 et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
2:18 Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”.
2:19 Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
2:20 Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
<
2:21 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus.
2:22 Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum.
2:23 Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram;
2:24 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel.
2:25 Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”;
<
2:26 et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu”.
* ----------------------------------------
Osee Caput 3
<
1
2
3
4
5
3:1 Et dixit Dominus ad me: “ Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ”.
3:2 Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei.
3:3 Et dixi ad eam: “ Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te ”.
3:4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim.
3:5 Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.
<
* ----------------------------------------
Osee Caput 4
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
4:1 “ Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra;
4:2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
4:3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur.
4:4 Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos.
4:5 Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam.
<
4:6 Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
4:7 Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo.
4:8 Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
4:9 Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei.
4:10 Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo.
<
4:11 Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
4:12 Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo.
4:13 Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt.
4:14 Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
4:15 Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”.
<
4:16 Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine?
4:17 Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum.
4:18 Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae.
4:19 Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.
* ----------------------------------------
Osee Caput 5
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
5:1 Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.
5:2 Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes.
5:3 Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel.
5:4 Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
5:5 Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.
<
5:6 In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient; subtraxit se ab eis.
5:7 In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt; nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.
5:8 Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin.
5:9 Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam.
5:10 Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam.
<
5:11 Oppressus est Ephraim, fractum est ius, quoniam voluit abire post sordem.
5:12 Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui Iudae.
5:13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere.
5:14 Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.
5:15 Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent.
<
* ----------------------------------------
Osee Caput 6
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
6:1 “Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.
6:2 Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.
6:3 Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”.
6:4 Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
6:5 Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;
<
6:6 quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
6:7 Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.
6:8 Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.
6:9 Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.
6:10 In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.
<
6:11 Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.
* ----------------------------------------
Osee Caput 7
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
7:1 Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum.
7:2 Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt.
7:3 In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes.
7:4 Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum.
7:5 Die regis nostri infirmi facti sunt principes ardore vini, quod apprehendit protervos.
<
7:6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae.
7:7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me.
7:8 Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
7:9 Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorat.
7:10 Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his.
<
7:11 Et factus est Ephraim quasi columba insipiens non habens sensum: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.
7:12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.
7:13 Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia?
7:14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.
7:15 Et ego erudivi eos et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.
<
7:16 Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.
* ----------------------------------------
Osee Caput 8
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
8:1 In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt.
8:2 Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te, Israel.
8:3 Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum.
8:4 Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
8:5 Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
<
8:6 Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae.
8:7 Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
8:8 Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
8:9 Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem munera dederunt amatoribus.
8:10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum.
<
8:11 Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum.
8:12 Scribebam ei multiplices leges meas; velut alienae computatae sunt.
8:13 Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
8:14 Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.
* ----------------------------------------
Osee Caput 9
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
9:1 Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
9:2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
9:3 Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria pollutum comedent.
9:4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini.
9:5 Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?
<
9:6 Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, spina in tabernaculis eorum.
9:7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae.
9:8 Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius.
9:9 Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
9:10 Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt.
<
9:11 Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu.
9:12 Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis!
9:13 Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos, et Ephraim educit ad interfectorem filios suos.
9:14 “Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”.
9:15 Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.
<
9:16 Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum ”.
9:17 Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus.
* ----------------------------------------
Osee Caput 10
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
10:1 Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra.
10:2 Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum.
10:3 Profecto nunc dicent: “ Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? ”.
10:4 Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri.
10:5 De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.
<
10:6 Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo.
10:7 Perit Samaria, rex eius quasi festuca super faciem aquae.
10:8 Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: “ Operite nos! ” et collibus: “ Cadite super nos! ”.
10:9 Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis?
10:10 “ Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
<
10:11 Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob.
10:12 Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.
10:13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
10:14 Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa.
10:15 Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel.
<
* ----------------------------------------
Osee Caput 11
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
11:1 Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.
11:2 Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant.
11:3 Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
11:4 In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.
11:5 Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.
<
11:6 Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum.
11:7 Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.
11:8 Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.
11:9 Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.
11:10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente.
<
11:11 Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
* ----------------------------------------
Osee Caput 12
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
12:1 Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis ” C.
12:2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert.
12:3 Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
12:4 In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo.
12:5 Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
<
12:6 Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius.
12:7 “ Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ”.
12:8 Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit.
12:9 Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ”.
12:10 “ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus.
<
12:11 Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ”.
12:12 Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.
12:13 Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit.
12:14 Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est.
12:15 Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.
<
* ----------------------------------------
Osee Caput 13
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
13:1 Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est.
13:2 Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. “ His — ipsi dicunt — immolate! ”. Homines vitulos osculantur.
13:3 Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
13:4 “ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.
13:5 Ego pavi te in deserto, in terra ardenti solitudinis.
<
13:6 Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei.
13:7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor.
13:8 Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos.
13:9 Perdo te, Israel; quis est auxiliator tuus?
13:10 Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: “Da mihi regem et principes”?
<
13:11 Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea.
13:12 Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
13:13 Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae.
13:14 De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ”.
13:15 Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile.
<
* ----------------------------------------
Osee Caput 14
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
14:1 Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.
14:2 Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
14:3 Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: “ Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
14:4 Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus ”.
14:5 “ Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
<
14:6 Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
14:7 Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
14:8 Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
14:9 Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur ”.
14:10 Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.
<
* ----------------------------------------
FINIS <