* ----------------------------------------
Lamentationes Caput 1
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
1:1 ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
1:2 BETH. Plorans plorat in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius; non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici.
1:3 GHIMEL. Migravit Iudas prae afflictione et multitudine servitutis; habitat inter gentes nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
1:4 DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius afflictae, et ipsa oppressa amaritudine.
1:5 HE. Facti sunt hostes eius in caput, inimici eius in securitate, quia Dominus afflixit eam propter multitudinem iniquitatum eius; parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis.
<
1:6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius; facti sunt principes eius velut cervi non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem persequentis.
1:7 ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suae et peregrinationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator; viderunt eam hostes et deriserunt interitum eius.
1:8 HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea abominabilis facta est; omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
1:9 TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. “ Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus! ”.
1:10 IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas, ne intrarent in ecclesiam tuam.
<
1:11 CAPH. Omnis populus eius gemens et quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. “ Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis!
1:12 LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus, quem paravit mihi, quo afflixit me Dominus in die irae furoris sui.
1:13 MEM. De excelso misit ignem, in ossa mea immisit eum; expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die maerore confectam.
1:14 NUN. Vigilavit super iniquitates meas, in manu eius convolutae sunt et impositae collo meo; debilitavit virtutem meam: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.
1:15 SAMECH. Sprevit omnes fortes meos Dominus in medio mei; vocavit adversum me conventum, ut contereret iuvenes meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae Iudae.
<
1:16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimicus ”.
1:17 PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam; mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
1:18 SADE. “ Iustus est Dominus, quia contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem.
1:19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam.
1:20 RES. Vide, Domine, quoniam tribulor; efferbuerunt viscera mea, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam valde rebellis fui; foris orbavit me gladius et domi mors.
<
1:21 SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei.
1:22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens ”.
* ----------------------------------------
Lamentationes Caput 2
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
2:1 ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion! Proiecit de caelo in terram gloriam Israel et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui.
2:2 BETH. Praecipitavit Dominus nec pepercit omnia pascua Iacob; destruxit in furore suo munitiones filiae Iudae; deiecit in terram, polluit regnum et principes eius.
2:3 GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro.
2:4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne, quod pulchrum erat visu, in tabernaculo filiae Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.
2:5 HE. Factus est Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia Iudae maerorem et maestitiam.
<
2:6 VAU. Et dissipavit quasi hortum saepem suam, demolitus est tabernaculum suum; oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et despexit in indignatione furoris sui regem et sacerdotem.
2:7 ZAIN. Reppulit Dominus altare suum, maledixit sanctuario suo; tradidit in manu inimici muros domorum eius: vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni.
2:8 HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum, non avertit manum suam a perditione; et in luctum redegit antemurale et murum: pariter elanguerunt.
2:9 TETH. Defixae sunt in terra portae eius; perdidit et contrivit vectes eius. Rex eius et principes eius in gentibus; non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino.
2:10 IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion, consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis; abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem.
<
2:11 CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi.
2:12 LAMED. Matribus suis dixerunt: “ Ubi est triticum et vinum? ”, cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
2:13 MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te et consolabor te, virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur tui?
2:14 NUN. Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam, ut converterent sortem tuam; viderunt autem tibi oracula mendacii et seductionis.
2:15 SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: “ Haeccine est urbs, quam vocabant perfectum decorem, gaudium universae terrae? ”.
<
2:16 PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui; sibilaverunt et fremuerunt dentibus et dixerunt: “ Devoravimus; en ista est dies, quam exspectabamus: invenimus, vidimus ”.
2:17 AIN. Fecit Dominus, quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit et non pepercit. Et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum.
2:18 SADE. Clamet cor tuum ad Dominum super muros filiae Sion; deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem. Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
2:19 COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
2:20 RES. “ Vide, Domine, et considera, cui feceris ita; ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos diligenter fovendos? Num occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta?
<
2:21 SIN. Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es.
2:22 THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini, qui effugeret et relinqueretur: quos fovi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos ”.
* ----------------------------------------
Lamentationes Caput 3
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
3:1 ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius.
3:2 ALEPH. Me minavit et adduxit in tenebras et non in lucem.
3:3 ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.
3:4 BETH. Consumpsit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea.
3:5 BETH. Aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore.
<
3:6 BETH. In tenebrosis collocavit me quasi mortuos sempiternos.
3:7 GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum.
3:8 GHIMEL. Sed et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam.
3:9 GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit.
3:10 DALETH. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
<
3:11 DALETH. Semitas meas subvertit et confregit me, posuit me desolatam.
3:12 DALETH. Tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam.
3:13 HE. Misit in renibus meis filias pharetrae suae.
3:14 HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
3:15 HE. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio.
<
3:16 VAU. Et fregit in glarea dentes meos, depressit me cinere.
3:17 VAU. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum.
3:18 VAU. Et dixi: “ Periit splendor meus et spes mea a Domino ”.
3:19 ZAIN. Recordare paupertatis et peregrinationis meae, absinthii et fellis.
3:20 ZAIN. Memoria memor est et tabescit in me anima mea.
<
3:21 ZAIN. Haec recolam in corde meo, ideo sperabo.
3:22 HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius.
3:23 HETH. Novae sunt omni mane, magna est fides tua.
3:24 HETH. “ Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum ”.
3:25 TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
<
3:26 TETH. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini.
3:27 TETH. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adulescentia sua.
3:28 IOD. Sedebit solitarius et tacebit, cum istud imponitur ei.
3:29 IOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
3:30 IOD. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.
<
3:31 CAPH. Quia non repellet in sempiternum Dominus.
3:32 CAPH. Quia si afflixit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum.
3:33 CAPH. Non enim humiliat ex corde suo et affligit filios hominum.
3:34 LAMED. Conterere sub pedibus suis omnes vinctos terrae.
3:35 LAMED. Declinare iudicium viri in conspectu vultus Altissimi.
<
3:36 LAMED. Pervertere hominem in iudicio suo, num Dominus haec ignorat?
3:37 MEM. Quis est iste, qui dixit, et factum est? Dominus non iussit?
3:38 MEM. Ex ore Altissimi nonne egrediuntur et mala et bona?
3:39 MEM. Quid murmurabit homo vivens, vir pro peccatis suis?
3:40 NUN. “ Scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum.
<
3:41 NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos.
3:42 NUN. Nos inique egimus et rebelles fuimus; idcirco tu inexorabilis fuisti.
3:43 SAMECH. Operuisti in furore et percussisti nos; occidisti nec pepercisti.
3:44 SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
3:45 SAMECH. In eradicationem et abiectionem posuisti nos in medio populorum.
<
3:46 PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici nostri.
3:47 PHE. Formido et fovea facta est nobis, vastatio et contritio ”.
3:48 PHE. Rivos aquarum deducit oculus meus in contritione filiae populi mei.
3:49 AIN. Oculus meus lacrimas effundit nec tacet, eo quod non sit requies.
3:50 AIN. Donec respiciat et videat Dominus de caelis.
<
3:51 AIN. Oculus meus affligit animam meam prae cunctis filiabus urbis meae.
3:52 SADE. Venatione venati sunt me quasi avem inimici mei gratis.
3:53 SADE. Perdiderunt in lacu vitam meam et iecerunt lapides super me.
3:54 SADE. Inundaverunt aquae super caput meum, dixi: “ Perii ”.
3:55 COPH. Invocavi nomen tuum, Domine, de profunditate lacus.
<
3:56 COPH. Vocem meam audisti: “ Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus ”.
3:57 COPH. Appropinquasti in die, quando invocavi te, dixisti: “ Ne timeas ”.
3:58 RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae, redemisti vitam meam.
3:59 RES. Vidisti, Domine, afflictionem meam; iudica iudicium meum.
3:60 RES. Vidisti omnem furorem eorum, universas cogitationes eorum adversum me.
<
3:61 SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
3:62 SIN. Labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die.
3:63 SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum.
3:64 THAU. Reddes eis vicem, Domine, iuxta opera manuum suarum.
3:65 THAU. Dabis eis duritiam cordis, exsecrationem tuam.
<
3:66 THAU. Persequeris in furore et conteres eos sub caelis tuis, Domine.
* ----------------------------------------
Lamentationes Caput 4
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
4:1 ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatum est obryzum optimum! Dispersi sunt lapides sancti in capite omnium platearum.
4:2 BETH. Filii Sion incliti et ponderati auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli!
4:3 GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
4:4 DALETH. Adhaesit lingua lactantis ad palatum eius in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
4:5 HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in coccinis, amplexati sunt stercora.
<
4:6 VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus.
4:7 ZAIN. Candidiores nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores in corpore coralliis, sapphirus aspectus eorum.
4:8 HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi lignum.
4:9 TETH. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae.
4:10 IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
<
4:11 CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae; et succendit ignem in Sion, qui devoravit fundamenta eius.
4:12 LAMED. Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem.
4:13 MEM. Propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum.
4:14 NUN. Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine, ita ut nemo posset attingere lacinias eorum.
4:15 SAMECH. “ Recedite! Pollutus est ”, clamaverunt eis; “ Recedite, abite, nolite tangere! ”. Cum fugerent et errarent, dixerunt inter gentes: “ Non addent ultra ut incolant ”.
<
4:16 PHE. Facies Domini dispersit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non respexerunt neque senum miserti sunt.
4:17 AIN. Adhuc deficiunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum? In specula nostra respeximus ad gentem, quae salvare non potest.
4:18 SADE. Insidiati sunt vestigiis nostris, ne iremus per plateas nostras. “ Appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster ”.
4:19 COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
4:20 RES. Spiritus oris nostri, unctus Domini, captus est in foveis eorum, de quo dicebamus: “ Sub umbra sua vivemus in gentibus ”.
<
4:21 SIN. Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Us; ad te quoque perveniet calix, inebriaberis atque nudaberis.
4:22 THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te; visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua.
* ----------------------------------------
Lamentationes Caput 5
<
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
5:1 Recordare, Domine, quid acci derit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.
5:2 Hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
5:3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
5:4 Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparamus.
5:5 Iugum in cervicibus nostris minamur; lassis non datur requies.
<
5:6 Aegyptiis dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
5:7 Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portamus.
5:8 Servi dominantur nostri; non est qui redimat de manu eorum.
5:9 Vitae nostrae periculo afferimus panem nobis a facie gladii in deserto.
5:10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est propter aestum famis.
<
5:11 Mulieres in Sion humiliaverunt et virgines in civitatibus Iudae.
5:12 Principes manu eorum suspensi sunt; facies senum honorem non habuerunt.
5:13 Adulescentes molam portaverunt, et pueri sub lignis corruerunt.
5:14 Senes deficiunt de portis, iuvenes de choro psallentium.
5:15 Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.
<
5:16 Cecidit corona capitis nostri; vae nobis, quia peccavimus!
5:17 Propterea maestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri,
5:18 propter montem Sion, quia desolatus est: vulpes ambulant in eo.
5:19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
5:20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudinem dierum?
<
5:21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros sicut a principio.
5:22 Ergone proiciens reppulisti nos, iratus es contra nos vehementer?
* ----------------------------------------
FINIS <